Gaude gloriosa dei mater virgo Maria vere honorificanda,
quae a domino in gloria super caelos exaltata adepta es
thronum.
Gaude virgo Maria, cui angelicae turmae dulces in caelis
resonant laudes: iam enim laetaris visione regis cui omnia
serviunt.
Gaude concivis in caelis sanctorum, quae Christum in
utero illaesa portasti: igitur dei mater digne appellaris.
Gaude flos florum, speciosissima, virga iuris, forma
morum, fessi cura pes labentis, mundi lux, et peccatorum
refugium.
Gaude virgo Maria, quam dignam laude celebrat ecclesia,
quae Christi doctrinis illustrata, te matrem glorificat.
Gaude virgo Maria, quae corpore et anima ad summum
provecta es palacium: et, ut auxiliatrix et interventrix pro
nobis miserrimis peccatoribus, supplicamus.
Gaude Maria, intercessorum adiutrix et damnandorum
salvatrix celebranda.
Gaude sancta virgo Maria cuius prole omnes salvamur a
perpetuis inferorum suppliciis et a potestate diabolica
liberati.
Gaude virgo Maria, Christi benedicta mater, vena
misericordiae et gratiae: cui supplicamus ut nobis pie
clamantibus attendas, itaque tuo in nomine mereamur
adesse caelorum regnum. Amen.